- SSSP

Cerca
Vai ai contenuti

Menu principale:

L'attività sociale > 2020 - Divagazioni
 
 


Divagazioni al tempo del Coronavirus

 
 
 

Sebastiano Amato

 

Condizionalità? Ma che mai significa?

 


L’articolo è un divertissement, un pezzo ironico e scherzoso e perciò scritto in latino (da cui deriva almeno il  50% del lessico inglese), spesso leggero, per stigmatizzare la mania esterofila o la manchevole conoscenza della nostra lingua.  Vuole prendere in giro bonariamente l’utilizzazione del vocabolo condizionalità, uscito agli onori della cronaca per essere usato impropriamente o almeno inutilmente a proposito delle trattative sul famigerato Mes  e su altri strumenti di intervento economico della Comunità europea.
Si prende in giro la modesta sensibilità linguistica di chi ha usato il termine. che deriva da condizionale, e si avanza il sospetto che addirittura sia un calco un po’ sgangherato  dall’inglese, in ottemperanza al nostro "subordinazionismo" anglofono, mentre alla base, sia dell’italiano e dell’inglese c’è il latino, cosa che gli inglesi fanno finta di non sapere. Il quale latino, allora, molto meglio si sarebbe prestato, nel caso molto strano che l’italiano non avesse supportato i confusi nostri politici.  
Si passano in rassegna le possibili soluzioni. La più semplice e ovvia sarebbe stata usare "senza condizioni", non ovviamente nel senso di  "incondizionato", ma in quello di "libero da obblighi" e tutto sarebbe andato per la sua strada come tutti noi sappiamo. Nel dubbio che l’espressione non rendesse bene l’alto e complesso pensiero di politici e commentatori si poteva ricorrere addirittura al latino, come altre volte è stato fatto ironicamente a Strasburgo e a Bruxelles, ad es. dal nostro Mario Capanna. Si poteva dire sine condicione, nulla condicione direttamente , valendo condicio, come tutti sanno, "patto che contiene un determinato obbligo".
Si esamina poi il termine tecnico condictio " patto fra le parti davanti al magistrato" da usarsi con la congiunzione sine, "sine condictione" oppure "nulla condictione"= senza condizioni. Avremmo fatto bella figura, perché avremmo ricordato agli smemorati amici europei chi siamo e  perché i traduttori avrebbero dovuto subito telefonare alle varie università per farsi spiegare l’arcano.
Si esaminano poi alcuni aggettivi della stessa famiglia ma troppo tecnici e difficili e riferibili a situazioni concettuali giuridiche particolari, tutti orbitanti nella sfera semantica di condicio, che viene da condico = dico in communi, dico insieme, dico condividendo.
Si conclude in tono sempre scherzoso che in fondo non si tratta di cosa gravissima, è una specie di sproposito linguistico, ma in fondo non casca il mondo.

                                                                              Sebastiano Amato  
                                                                
Presidente della Società Siracusana di Storia Patria

 

(scarica PDF)

 

 
 

Digressiones quartae et supremae temporibus Coronaviri
bona pace et permissu Georgii Pasquali

 


"Senza condizionalità". Quidnam sonat?

 


S.V.V.B.E.E.E.V.

His quadraginta quinquagintave diebus quibus ex principis consilii administrorum Rei Publicae Italicae moderandae decretis remoti atque paene segregati vivimus vitamque magna ex parte domi degimus, ad servanda vitam nostram, ut scriptum videmus, atque nostrorum civium, ex me saepe quaesivi quae sit vis novati modo usitatique vocabuli "condizionalità", quod videtur ductum esse non ex "condizione", sed ex "condizionale" (iam latine conditionalis-e)   quae voces, etsi eadem est iis origo, cum haec ab illa manet, et utraque e "condīco", non idem declarant. Itaque puto hanc quaestionem neque ratione aut disciplina sed simpliciter et pingui- ut aiunt- Minerva,   illustrandam litteris latinis vobisque praebendam ut de ea iudicare possitis. Nolite autem a risu abstinere, res, enim,  est ridicula, aut prorsus deridicula, si "condizionalità", quae in lexicis italicis vulgo usitatis  reperiri non potest, per pravam imitationem ducta est, ut hodie est mos, ex anglica voce "conditionality", quae et ipsa est a sermone latino derivata, et nihil aliud significat quam "stato, carattere condizionale", non aliter, igitur, atque familia verborum italica. Quid opus fuit vocabulum prope novatum adhibere idemque ab exemplari anglico, quod vocem latinam perpetuat? Nihil mirum re vera, si quidem saepe multi malunt anglice dicere "rumors" "chiacchiere, dicerie, notizie non controllate o di corridoio", quam "rumores" , quae est vox latina ex qua anglica oritur, immo eadem est, quamque iam in Annalibus Enni legimus, teste Cicerone in eo libro, qui Cato Maior de senectute inscribitur. Et alia multa praetermitto.
Quocumque res se habet, audivi et audivistis  multos viros publicos peritosque scilicet rei publicae gerendae hoc vocabulo uti in colloquiis, quae Bruxellis acta sunt et adhuc aguntur a nostris legatis cum collegis ceterarum nationum  Unionis Europaeae. In quibus quidem de pecunia agitur aut donanda aut credenda certa lege aut denique credenda sine ulla condicione ab Unione aliquibus foederatis (parum vere!)  Europae Unitae Civitatibus, quae ex deficienti aerario laborantes magna nummaria difficultate afficiuntur ob publici aeris alieni immensum pondus et pecuniae numeratae egestatem, eo ut aegre revirescere  atque reflorescere multi rei oeconomicae periti posse inopia oppressas pecuniae praesentis has nationes arbitrentur, hoc magno ob Coronaviri contagionem discrimine pancosmio manente.
Quae autem vox, ut solet plerumque fieri, statim innotui et manavit cum in teleorasi, ut graeco nomine utar, in ore multorum commentatorum rerum publicarum (in Italia quis non profitetur esse se rei publicae administrandae peritissimum sicut ceterarum rerum), tum etiam in declarationibus ac renuntiationibus hominum publicorum, quae pares et infensae crebrescunt, eo tantum consilio ut cives decepti ludificentur. Qui cives porro, docti et indocti, vocabulo utuntur neque quae sit eius vis origoque bene sciunt.
Satis constat, inter paucos quidem, sed spero inter multos, senatores nostros et a populo legatos aliosque multos hoc novo vocabulo "condizionalità" uti cum particula privativa "senza"- ad augendam videlicet linguam italicam nostrumque sermonem, qui profecto non egent vocabulis- ut notent definiantque quibus rationibus summa pecuniae subsidii causa credita possit accipi una et praecipua lege, ne reddatur nisi certis condicionibus quae etiam a debitore constituantur, id est, ut veniamus ad nos, quomodo pecunia credita Italiae a Collegio delectorum Europaeo non obiciatur ulli obligationi vel sanctioni, cuius vi auctoritateque quaedam summa credita Consilium efflagitet  ut brevi reddatur aut alia re compensetur, aut  liberalius nihilominus perniciose statuat ipsum per se quibus rationibus et temporibus, nullo mutuo pacto,  reddatur.
Sin aliter, opinantur  fieri ut Italia cogatur illos excipere tresviros (russico vocabulo troika), nolo dicere triumviros, rebus oeconomicis nostris administrandis, haud secus atque aliquot abhinc annos coacta sit Graecia. Addunt porro quod Graeci cum obligati  essent pecuniam reddere iniquissimo fenore in paupertatem esse reductos, Graeciamque oppressam et prope demersam.
Quibus omnibus dictis, possumus consentire  hoc nomen  prope novatum esse. Nam   neque in Lexico totius latinitatis neque in Thesauro linguae latinae continetur *condicionalitas;  in lexico autem italicae linguae Battaglia, quod id temporis consulere potui novis mirificis instrumentis computatoriis usus, adiuvante Franzo Migliore, repperi vocem "condizionalità" semel adibitam a B. Croce: "non si può distaccare dal cosiddetto ambiente, cioè dalla condizionalità storica", id est   "complesso delle circostanze che condizionano e determinano situazioni ed eventi".  Et Petrus Bembus usus semel est adverbio "condizionalmente".  Puto omnino nomen inolitum et abs re esse. Probabilius igitur est, ut supra dixi, nomen esse  ex "condizionale"  vel potius ex "conditionality"deductum. Sed  mihi ferme molestum et parum est perspicuum, quod nihil aliud declarat quam dicentium non dico inscitiam, sed amorem insoliti atque inanis laboris, et contorto tantumquodam  itinere potest valere "condizionalità", prout volunt nostri significare. Nam liquet  pactionem non continentem "condizionalità", nihilominus posse quasdam condiciones continere. Qua de re volo nonnullas voces latinas perpendere et excutere, quae sit earum vis et inquirere liceatne nobis  iis uti aut ex iis quoddam verbum ductum reperire quo utamur pro "condizionalità", necne, eo consilio ut vitemus neque audiamus istud malum vocabulun ne dicam deforme! Res perfacilis factu fuisset, si bene adhibuissent linguam italicam, quod autem  difficillimum exstitit nostris Viris illustribus.
Simplicissimum fuit uti vocabulo "condizione " pernoto atque perspicuo, quod oritur a latina voce "condicio" quae sonat "pactio certam legem continens". "Senza condizioni", igitur, est latine "sine condicione", sicut "senza condizione alcuna" est "sine ulla condicione, nulla condicione". Non est qui non videat voces congruere, cum significatio hic non sit italice "a discrezione", e. g. "resa senza condizioni, cioè  a discrezione, incondizionata", quae verba aliud ostendunt et latine sonant "deditio in fidem et in dicionem alicuius; in alicuis fidem et potestatem se permittere". Ergo dicendum erat simpliciter "senza condizioni": si ita dixissent, omnes intellexissent. Licuit et latine  "sine ulla condicione", "sine condicionibus"  "nulla condicione" , nulla lege vetante adhiberi linguam latinam.
At dixerit sane quispiam ambiguitatem quandam manere. Esto, quamquam supra demonstravi hoc fieri nullo modo posse. Sed, re breviter considerata  et viris doctis rogatis sententiam, nonne…? Non visum est. Atqui omnes vident novum vocabulum, "condizionalità", non solum esse foedum, sed etiam afferre multo plus difficultatis quam "condizione", quae, si vera loqui volumus,  nullam affert neque difficultatem neque ambiguitatem.
Proinde e memoria tollamus "senza condizionalità" et recte utamini "senza condizioni", cum et sine adiectivo, quod adhiberi negat nemo.
Non desunt autem in lingua latina alia verba quae idem valent, ex quibus unum saltem eleganter et subtiliter posset a nostris legatis et viris publicis in hoc negotio adhiberi, cum nulla sit, ut supra dixi,  lex quae  Bruxellis et Argentorati vetet quemquam uti lingua latina, quae antehac inter alios et a viro amplissimo Mario Capanna iam adhibita sit.
Videamus primum quid valeat condictio: haec vox declarat pactionem inter partes, praesente magistratu, ut veniant die statuta ad iudicem, id est in iudicium; eademque declarat cum negatione id quod nostri volunt ostendere cum dicunt "senza condizionalità" : "rem quandam vel pecuniam quae sit sub condicione vel lege ne reddatur aut ut reddatur certis quibusdam condicionibus ac temporibus quae et debitores constituerint et exceperint". "Nulla condictione, sine condictione" latine  idem significant quod italice "senza condizioni". Condictum est enim quod in communi est dictum.  Quam elegantiam, quam subtilitatem, quam gravitatem coram legatis Europae in illo Consilio, si latine locuti essent! Quam exculti doctrina et eruditi nostri legati habiti essent ac fide digni et probabiles!  
Tum quid valeat adiectivum condicionalis -e,  (quod adiectivum invenitur  apud iuris peritos mediae quae dicitur aetatis, a quo "in potentia"  *conditionalitas. Sed prorsus?):  "sub condicione, cum condicione" "sotto condizione"; cum negativa particula "non", idem est  quod  italice "senza condizione". Sed est verbum obsoletum neque potest latine adhiberi, nisi a iuris peritis in doctis disputationibus de iure et de legibus  latinis, praecipue in statu servi definiendo, certo muneri semper praepositi, ut legimus in Gaio. Nam consuetudo -ut ait Quintilianus- vero certissima loquendi magistra, utendumque  plane sermone ut nummo, cui publica forma est,  abolita autem atque abrogata retinere insolentiae cuiusdam  est et frivolae in parvis iactantiae. Italica vox "condizionale" hinc oritur, sed praeter usum grammaticorum, valet peculiariter "prolatio poenae", italice "differimento della pena, sospensione dell’esecuzione per un periodo di tempo", quae vis parum et difficulter congruit cum "condizionalità", ut supra iam vidimus.
Denique adiectivum condicionabilis-e (et adv. condicionabiliter), quod cogitatione, meo quidem  iudicio, idem quod re declarat condicionalis. Idemque verbum mihi videtur  sapere  nimis   infimam latinitatem, fortasse mediam quae dicitur aetatem, et adhibetur a iuris peritis. Vox italica "condizionabile"  videtur mihi  praebere  significationem parum  perspicuam, quae aegre percipi possit in re nostra.
Quid plura. Manifestum re vera est nostros quidem homines publicos vitiose locutos esse quod non satis de eligendis verbis meditati sunt, cum verborum delectus sit semper habendus, praesertim in rebus tam magnis, et  melius aptiusque uti potuisse lingua nostra, me vero voluisse tantum ludere mecum, vel potius, cum Horatio nostro, nugari quidem,  neminem  autem illudere.
Parvum demum vitium est, certo culpa est, sed non flagitium neque scelus, nedum peccatum capitale neque mortale neque  mortiferum:  non idcirco corruit orbis terrarum.
Vos huius parvulae rei, Vincentio Di Falco quid sentiret rogato,  participes facere volui.

Curate ut valeatis



                                                                                 Sebastiano Amato  
                                                                                  Presidente della Società Siracusana di Storia Patria
                                                                               

 
 

(scarica PDF)

 
 

Indietro

 
 
Torna ai contenuti | Torna al menu